PROROGATOR

PROROGATOR
PROROGATOR
quialias Dispensator, Graece Οἰκονόμος, Actor secundarum in familia: ut tradit vetus Interpres ad Persium Satyr. 2. Fuit autem assis libralis et dipondius, quod hodie in usu remansit; et solebat pensari potius, quam numerari, unde et Dispensatores dicti Prerogatores.
Sic Ecclesiae Prorogator, et Dispensator verbi divini ac caelestis doctrinae Prorogator et civibus indigentibus, quod fuit proprium, liberaliter prorogare, passim reperiuntur, apud Chrysostomum, Serm. 23. 26. 121. etc. Similiter Arcarios Prorogatores tritici memorat Cassiodorus, l. 10. c. 28. De Dispensatore Cicer. in Hortens. Quid tu inquam soles, cum rationem ab Dispensatore accipis, si aera singula probâsti, summam quae ex his confecta sit, non probare: Quae sane ratio imaniter plerumque exacta est. Iuvenal. Sat. 6. v. 483.
Et caedens longi relegit transversa diurni.
Ubi antiquus Grammaticus diurnum interpretatur ratiocinium. Nec alio forsan respexit Christus, Matthaeic. 18. v. 34. parabolâ usus servi, quem Herus tradidit tortoribus, quousque redderet universum debitum. Dispensator autem sive Prorogator conservis τὸ σιτομέτριον seu τὴν τροφὴν praestare consueverat, Demensum nimirum. Iuven. Sat. 14. v. 126. ubi de avaro Patrefamilias, qui munus obibat Prorogatoris.
Servorum ventres modiô castigat iniquô,
Ipse quoque esuriens. ——— ———
Notat sordidos, qui in illud incumbebant, ut de menstruo etiam Demenso lucrarentur aliquid semper conradendo. Et hic erat menstruus Canon, quatuor vel quinque tritici modiorum in fingulos, sicuti diurnus fuit, nonnullis libra farris. Horatio, l. 1. Sat. 5. v. 68.
Denique, cur unquam fugisset: cui satis unae
Farris libra foret. —— ——
Alii tamen servis ad rationem demensi cibarios panes quottidie, vel bilibres vel etiam trilibres, assignant: moti auctoritate Cael. Aurelian. l. 3. Acut. 2. Catonis, tit. 15. etc. Demensum enim variâsse certum est, et modo quatuor, modo quatuor et semis, modo quinque modiorum fuisse, prout ferebant et annonae ratio et et dominorum qua splendor, qua sordes. A quo ministerio et aliud nomen Dispensator invenit, a Frumento dictus. Item Ministrator a frumento et Actor a frumento, in Inscript. antiqq. nisi velimus, Ministratori et Actori quandoque obtigisse, ut et hôc munere fungerentur. Illud utique minime controversum, diaria servis fuisse exhibita. Vide Horat. l. 1. Ep. 14. Martialem, l. 11. Epigr. 109. v. 3. Senecam, Ep. 80. Claudian. de bello Gildonico, etc. Codicem vero, in quem haec Prorogationes referebantur Diurnum Chrysologus vocat, Sermon. 14. quae diurna adservâsse, videntur, qui dicti sunt ab Ephemeride, in Marmore vet. et quidem Isidor. Origin. l. 2. c. ult. quod Latini Diurnum, Graecos Ephemerida dicere, affirmat, etc. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, ut et infra in voce Tesserarius, qui affine Prorogatoris ministerio munus obiit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • prorogator — pro·ro·ga·tor …   English syllables

  • prorogator — ˈ ̷ ̷ ̷ ̷ˌgād.ə(r) noun ( s) Etymology: Late Latin, dispenser, from prorogatus (past participle of prorogare to pay in advance, from Latin, to prolong, defer) + Latin or : hyleg …   Useful english dictionary

  • astrology — astrologer, astrologist, n. astrological /a streuh loj i keuhl/, astrologic, astrologous /euh strol euh geuhs/, adj. astrologically, adv. /euh strol euh jee/, n. 1. the study that assumes and attempts to interpret the influence of the heavenly… …   Universalium

  • ACTOR — I. ACTOR Neptuni fil. ex Agamede, Augei filia. Hyginus Fab. 157. II. ACTOR comes Herculis contra Amazonas, in quo bello vulneratus, cum retro domum abire vellet, in itinere mortuus est. Item Astyoches pater. Hom. Il. ss. Item, Menoetii, ex Aegina …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DEMENSUM — vide infa Prorogator, it. Servi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIARIUM — vide Prorogator …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAEROGATIVA Centuria seu Tribus — vocabatur olim, a praerogande, quae, sortitione factâ, prima in Comitiis suffragium dabat. Postquam en im sub Regibus, cum aut Magistratus creandi, aut de Legibus cognoscendum, aut bellum inferendum esset, primae ad suffragia vocatae essent… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”